라틴어 문장 검색

ea P. Cornelio consuli causa fuit, cum Pisas navibus venisset, exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone et in novis ignominiis trepido ad Padum festinandi, ut cum hoste nondum refecto manus consereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 398:1)
tamen, cum praeterveherer navibus Galliae oram, ad famam huius hostis in terram egressus praemisso equitatu ad Rhodanum movi castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 421:1)
peditum agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi terra non poteram, regressus ad naves, quanta maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu, in radicibus prope Alpium huic timendo hosti obvius fui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 422:2)
dextra laevaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem navem habentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 445:1)
cognitum ex captivis praeter viginti naves cuius ipsi classis essent in Italiam missas quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos veteres socios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 515:1)
extemplo et a praetore circa civitates missi legati tribunique suos ad curam custodiae intendere, et ante omnia Lilybaeum teneri apparatu instructum belli, edicto proposito ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad naves deferrent, ut ubi signum datum esset ne quid moram conscendendi faceret, perque omnem oram qui ex speculis prospicerent adventantem hostium classem missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 518:1)
itaque, quamquam de industria morati cursum navium erant Carthaginienses ut ante lucem accederent Lilybaeum, praesensum tamen est, quia et luna pernox erat et sublatis armamentis veniebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 520:1)
extemplo datum signum ex speculis et in oppido ad arma conclamatum est et in naves conscensum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 521:1)
pars militum in muris portarumque stationibus, pars in navibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 521:2)
ubi inluxit, recepere classem in altum ut spatium pugnae esset exitumque liberum e portu naves hostium haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 523:1)
contra eludere Poenus et arte non vi rem gerere naviumque quam virorum aut armorum malle certamen facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 527:1)
et sicubi navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 528:2)
extemplo septem naves Punicae circumventae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 530:1)
mille et septingenti fuere in navibus captis milites nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 530:3)
Classis Romana incolumis, una tantum perforata navi sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 531:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION