라틴어 문장 검색

utque campos, in quibus pugnatum est, adit, abhorrentis quosdam cadauerum tabem detestabili uoce confirmare ausus est, optime olere occisum hostem et melius ciuem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 3:1)
urgenti deinde terra marique hosti hinc fratrem cum classe ac tironibus et gladiatorum manu opposuit, hinc Betriacenses copias et duces;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 2:1)
Postridie responsa opperienti nuntiatum est per exploratorem hostes appropinquare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 16장 1:2)
inde in Britanniam translatus tricies cum hoste conflixit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 1:2)
Offensarum inimicitiarumque minime memor executorue Vitelli[i] hostis sui filiam splendidissime maritauit, dotauit etiam et instruxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 14장 1:1)
Cum deinde Dareum, ubicumque esset, occupare statuisset, ut a tergo tuta relinqueret, Amphoterum classi ad oram Hellesponti, copiis autem praefecit Hegelochum, Lesbum et Chium Coumque praesidiis hostium liberaturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 21:1)
Cuius tum universae aspectu admodum laetus purpuratis solita vanitate spem eius inflantibus conversus ad Charidemum, Atheniensem belli peritum et ob exilium infestum Alexandro - quippe Athenis iubente eo fuerat expulsus - , percontari coepit, satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 12:2)
alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum deposita regia veste in Persico et vulgari habitu perductum ad se vidisset, quidam non:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 4:2)
Ergo Alexandro in acie miles non defuit, Dareus, tantae multitudinis rex, loci, in quo pugnavit, angustiis redactus est ad paucitatem, quam in hoste contempserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 31:2)
Ergo qui relicti erant, proditos se rati ne conspectum quidem hostis sustinere valuerunt, cum vel pauciores locum obtinere potuissent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 6:2)
Thracas tamen leviter armatos praecedere iusserat scrutarique calles, ne occultus hostis in subeuntes erumperet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 16:2)
Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson, cui tum maxime Persae subiciebant ignem, ne opulentum oppidum hostis invaderet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 17:2)
flentes querebantur in tanto impetu cursuque rerum omnis aetatis ac memoriae clarissimum regem non in acie saltem, non ab hoste deiectum, sed abluentem aqua corpus ereptum esse et extinctum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 6:1)
Instare Dareum victorem, antequam vidisset hostem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 7:1)
omnia aut ipsos aut hostes populatos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION