라틴어 문장 검색

utri eorum Macedonia evenisset, in supplementum legionum tria milia militum Romanorum scriberet et trecentos equites, item sociorum Latini nominis quinque milia peditum, quingentos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 81:1)
nam praeter consulares exercitus praetoribus quoque iussi scribere milites erant, Marcello in Siciliam quattuor milia peditum socium et Latini nominis et trecentos equites, Catoni in Sardiniam ex eodem genere militum duo milia peditum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 85:1)
auxilia nec ipsos missuros Attalo adversus Antiochum, socium et amicum populi Romani, nec Attali auxilia retenturos ultra, quam regi commodum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 92:1)
aequum esse socios et amicos populi Romani reges inter se quoque ipsos pacem servare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 95:2)
nec, quod ab hoste crudelius pati possent, reliqui quicquam fuit, quam quae ab sociis patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 150:1)
haec etiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra mox futura hostium corpora saltem eripere sociorum volebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 151:1)
sociorum Philippi maritimae tum urbes in terrore ac tumultu erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 263:2)
nunc Quinctius tenentem claustra Epiri natura loci, munimentis, exercitu fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam persecutus praesidia regia sociasque urbes eius prope in conspectu regis ipsius expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 266:1)
hos si socios aspernamini, vix mentis sanae estis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 283:1)
Transfugarum Italicorum magna erat, pars ex Hannibalis exercitu metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars navales socii relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae transgressi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 306:1)
fugatique ex insula faeneratores et sumptus, quos in cultum praetorum socii facere soliti erant circumcisi aut sublati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 355:1)
Quinctio in Macedoniam supplementum decretum, sex milia peditum, trecenti equites, sociorum navalium milia tria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 370:1)
praetoribus in Hispanias octona milia peditum socium ac nominis Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent veterem ex Hispaniis militem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 371:2)
suberat tamen quaedam suspicio animis labare fidem sociorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 391:2)
deducenda ex omnibus Graeciae civitatibus regi praesidia esse, captivos et transfugas sociis populi Romani reddendos, restituenda Romanis ea Illyrici loca, quae post pacem in Epiro factam occupasset, Ptolomaeo Aegypti regi reddendas urbes, quas post Philopatoris Ptolomaei mortem occupavisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 423:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION