라틴어 문장 검색

nam illuc e pascuis pecora conveniunt, si quando aquam umbramve sectantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:3)
nam iuvenes confusa adhuc quaedam et quasi turbata non indecent, senibus placida omnia et ordinata conveniunt, quibus industria sera turpis ambitio est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 2:3)
Cepi autem non mediocrem voluptatem, quod hunc librum cum amicis recitare voluissem, non per codicillos, non per libellos, sed 'si commodum' et 'si valde vacaret' admoniti - numquam porro aut valde vacat Romae aut commodum est audire recitantem -, foedissimis insuper tempestatibus per biduum convenerunt, cumque modestia mea finem recitationi facere voluisset, ut adicerem tertium diem exegerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 4:1)
Convenitur ad eum mira celebritate.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 4:2)
Convenit inter omnes nec libertatem deberi quia non sit data, nec legatum quia servo suo dederit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 10 2:3)
Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea tamen condicione ne cui fidem meam obstringam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:2)
Mihi autem familiare est omnes cogitationes meas tecum communicare, isdemque te vel praeceptis vel exemplis monere, quibus ipse me moneo;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 7:1)
Respondebam non convenire moribus meis aliud palam aliud agere secreto;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 3:1)
Convenimus in aedem Concordiae.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 9:2)
huic pleraque humilia et sordida et ex medio petita, illi omnia recondita splendida excelsa conveniunt;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 9:4)
Tanta loquacitas amicorum, ut homines iurgaturi id ipsum invicem scierint, tamquam convenisset.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 7:1)
sed non omnibus eadem placent, ne conveniunt quidem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 4:2)
Habebat illa pantomimos fovebatque, effusius quam principi feminae convenit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 4:1)
Senecio, cum explorasset consules postulationibus vacaturos, convenit me et 'Qua concordia' inquit 'iniunctam nobis accusationem exsecuti sumus, hac adeamus consules petamusque, ne bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:2)
et alioqui quid praestant sodales, si conveniunt voluptatis suae causa?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION