라틴어 문장 검색

Omnibus creaturis miscebatur, atque vel floribus praedicabat, “et ad laudem eos dominicam invitabat ac si ratione vigerent”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:3)
Mundus est maius quiddam quam quaestio solvenda, laetabile est mysterium, quod in gaudio laudeque contemplamur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 17:4)
Sed alias quoque creaturas ad laudem invitant:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 93:3)
Aqua, oleum, ignis et colores assumuntur cum tota eorum vi symbolica et laudi incorporantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:3)
Excita laudem nostram animumque gratum pro omnibus quae tu creasti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 320:2)
nam quae iam littera Christum non habet, aut quae non scriptorum armaria Christi laude referta novis celebrant miracula libris?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3121)
morum pro laude sacratum concelebrant, adimunt naturae summa supernae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3176)
haec nos in Domini virtute et laude perenni non sequimur:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3181)
ante fores tumuli, quas saxa inmania duro obice damnarant scopulis substructa cavatis, stat Dominus nomenque ciet frigentis amici, nec mora, funereus revolutis rupibus horror evomit exequias gradiente cadavere vivas, solvite iam laetae redolentia vincla, sorores, solus odor sparsi spiramen aromatis efflat, nec de corporeo nidorem sordida tabo aura refert, oculos sanie stillante solutos pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas tincta rubore genas paulatim purpura vestit, quis potuit fluidis animam suffundere membris?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3249)
sperne, Camena, leves hederas, cingere tempora quis solita es, sertaque mystica dactylico texere docta liga strophio, laude Dei redimita comas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum6)
quae veterum tuba quaeve lyra flatibus inclyta vel fidibus divitis omnipotentis opus, quaeque fruenda patent homini, laudibus aequiperare queat?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum23)
quod calet halitus interior, corde quod abdita vena tremit, pulsat et incita quod resonam lingua sub ore latens caveam, laus superi Patris esto mihi.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum25)
Pastis visceribus ciboque sumpto, quem lex corporis inbecilla poscit, laudem lingua Deo Patri rependat, Patri, qui Cherubin sedile sacrum nec non et Seraphin suum supremo subnixus solio tenet regitque.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum1)
quae tandem poterit lingua retexere laudes, Christe, tuas?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae24)
per quem splendor, honos, laus, sapientia, maiestas, bonitas et pietas tua regnum continuat numine triplici, texens perpetuis saecula saeculis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae45)

SEARCH

MENU NAVIGATION