라틴어 문장 검색

Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 9:2)
Cum igitur in omnibus nos aliter disponitis quam ceteros nocentes, ad unum contendendo, ut de eo nomine excludamur (excludimur enim si faciamus quae faciunt non Christiani), intellegere potestis non scelus aliquod in causa esse, sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum agens, ut homines nolint scire pro certo quod se nescire pro certo sciunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 18:1)
Atque adeo quasi praefatus haec ad sugillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes non dico pessimi optimos, sed iam, ut volunt, conpares suos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 1:1)
Quales ergo leges istae quas adversus nos soli exercent impii, iniusti, turpes, truces, vani, dementes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:3)
Infans tibi necessarius adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo rideat;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 7:2)
Nescitis genios daemonas dici et inde diminutiva voce daemonia?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 2:2)
Non enim deum imperatorem dicam, vel quia mentiri nescio, vel quia illum deridere non audeo, vel quia nec ipse se deum volet dici.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 3:1)
Quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et cum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:8)
quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:20)
quia hanc animum nescientem pertulisse magis dolendum est, quam fecisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:23)
uidet enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia, quod cogitauit sciens, hocpertulit nesciens.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:7)
Pater eram pauperum, et causam, quam nesciebam, diligentissime inuestigabam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:2)
Ne me aestimes tuae mestitiae et insomniorum, et forinsecae et solitariae sessionis causam nescire;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:5)
REGNAUIT autem Osuald christianissimus rex Nordanhymbrorum VIIII annos, adnumerato etiam illo, quem et feralis impietas regis Brettonum, et apostasia demens regum Anglorum detestabilem fecerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.3)
Uigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION