라틴어 문장 검색

Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum, Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque divini adsimulat capitis, dat inania verba, dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, morte obita qualis fama est volitare figuras aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:2)
in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis, quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:21)
"O fama ingens, ingentior armis vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:2)
Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, Evandrum Evandrique domos et moenia replet, quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:1)
Multa simul contra variis sententia dictis pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat, multa virum meritis sustentat fama tropaeis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:9)
Aut si fama movet, si tantum pectore robur concipis et si adeo dotalis regia cordi est, aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:14)
Aeneas, ut fama fidem missique reportant exploratores, equitum levia improbus arma praemisit, quaterent campos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 18:8)
Non tamen indecorem tua te regina reliquit extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum per gentis erit aut famam patieris inultae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:5)
Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris, succedet fama vivusque per ora feretur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 11:9)
Hinc totam infelix volgatur fama per urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:6)
Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos conscendebat equos, patrio mucrone relicto, dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:20)
Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto, ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis, aut ut mutatos Terei narraverit artus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.44)
MoerisAudieras, et fama fuit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS8)
Tuque ades inceptumque una decurre laborem, O decus, o famae merito pars maxima nostrae, Maecenas, pelagoque volans da vela patenti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 3:3)
Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas Caesaris et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION