라틴어 문장 검색

potuitne, cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci, potuitne civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato, potuitne Q. Fabricio, viro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta, potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnata domo, potuitne illo die quo est lata lex de me, cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnovisset, ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 3:4)
etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 1:1)
nam quae mihi tribuenda ipsi laus esset, cum tantum in consulatu meo pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id quod conabar sine maximis dimicationibus meis me esse ausurum arbitrarer?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 2:2)
ac ne is quidem tantum contendet in dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuae, et ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 1:5)
etenim si plurimas a tuo praetore iniurias accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 18장 3:1)
nulla salus rei publicae maior est quam eos qui alterum accusant non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos qui accusantur de capite ac fortunis suis pertimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 4:1)
quorum tanta multitudo fuit, tanta in suo cuiusque genere laus, ut, cum summa miraremur, inferiora tamen probaremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장2)
Sed tamen eos studio optimo iudicio minus firmo praeditos docere quae sit propria laus Atticorum non alienum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 2:2)
in quo tamen iudici nostri errorem laus tibi dati muneris compensabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 2:3)
sed concedas mihi fortasse, si quid in eo laudem cognoveris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 1:2)
sunt enim non tam insignia ad maximam laudem quam necessaria et tamen cum multis paene communia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 2:2)
unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장1)
Nulla est enim ullo in genere laus oratoris cuius in nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 3:7)
ego eum censeo qui eloquentiae laude ducatur non esse earum rerum omnino rudem, sed vel illa antiqua vel hac Chrysippi disciplina institutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 3:1)
sed haec nisi conlocata et quasi structa et nexa verbis ad eam laudem quam volumus aspirare non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION