라틴어 문장 검색

se quidem inter tela et gladios patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini credidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 540:1)
ubi ad manum venisset hostis, tum coortos tota vi gladiis rem gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 327:4)
Volsci cursu et clamore fessi cum se velut stupentibus metu intulissent Romanis, postquam impressionem sensere ex adverso factam et ante oculos micare gladios, haud secus quam si in insidias incidissent, turbati vertunt terga;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 328:1)
vix explicandi ordinis spatium Etruscis fuit, cum pilis inter primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, venerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 512:1)
ex his Q. Fabium - tertio hic anno ante consul fuerat - principem in confertos Veientes euntem ferox viribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per pectus transfigit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 513:2)
nam praeterquam quod agmine prope quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 532:1)
scuto vobis magis quam gladio opus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 581:1)
eo ferocior inlatus hostis urgere scutis, micare gladiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 406:1)
pondera ab Gallis allata iniqua, et tribuno recusante additus ab insolente Gallo ponderi gladius, auditaque intoleranda Romanis vox, Vae victis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 519:1)
itaque, ut decet certae spei plenos et cum imparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras armemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 129:2)
ubi illi vana iniecerint missilia et effusi stantibus vobis se intulerint, tum micent gladii et veniat in mentem unicuique deos esse qui Romanum adiuvent, deos qui secundis avibus in proelium miserint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 130:1)
clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae impetu ferox gladios et conlatum pedem et voltum hostis ardore animi micantem ferre non potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 134:1)
procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 44:1)
pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 89:2)
in beluas strinximus ferrum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION