라틴어 문장 검색

Nunquid enim alicui subvenienti nobis grates non haberemus, si tantae is pletatis esset, ut cum nos affligi violenter videret, a subveniendo abstinere non posset, ipsa eum scilicet pietate ad hoc compellente.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:13)
Non enim perfecte bonus est, nisi in omnibus perficiendis a Deo voluntatem optimam haberet, ut singula eo modo fieri vellet, quo convenientius fierent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:17)
Aliud quippe est dicere, possum modo id facere, id est habeo modo potentiam id faciendi;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:9)
Cum enim homo ubicunque sit, ibi gressibilis sit, id est potentiam habeat ambulandi, etiam cum in aquis natat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:12)
cum tamen dicitur, potens est ambulare in aquis, si ad actum ambulandi potius quam ad potentiam haec determinatio referatur, ut videlicet intelligamus eum habere potentiam hunc actum exercendi etiam in undas, falsum est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:13)
si autem ad potentiam ambulandi etiam inter aquas habitam, e contrario verum est. Si autem verum est eum hac potentia non carere etiam inter aquas, licet hanc ibi potentiam exercere non possit, ita non est necesse vel Deum vel aliquem in aliquo tempore carere potentia aliquid faciendi, quamvis eo tempore exercere non possit illam potentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:14)
Nam et infantulus omnino adhuc debilis ad incedendum, gressibilis tamen jam est, et potentiam jam habet ambulandi quandoque, licet non adhuc in tam tenera aetate.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 21:15)
Qui etiam sicut omnia semper scit quae aliquando scit, vel semper vult quae aliquando vult, nec unquam aliquam scientiam amittit, vel voluntatem mutat, quam unquam habuit, ita semper omnia potest quae aliquando potest, nec unquam aliqua sua potentia privatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:4)
Ac si videlicet ita dicatur, quomodo scit hoc factum esse, id est modo habet hanc scientiam quod hoc factum est, vel scit quod id modo factum est, quae longe diversa sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:13)
ita et quam semel habet potentiam nunquam deponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:11)
Nos autem modo operando, modo cessando permutari dicimur, quia in hoc secundam quamdam agitationem membrorum, vel passionem mentis aliter quam prius nosmetipsos habemus, et in nobismetipsis variamur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:2)
Ipsa quippe ejus dispositio, quam in mente habuit ab aeterno, ejus actio dicitur, cum ad effectum perducitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:4)
Nec in ipsa novi aliquid accidit, cum per eam novum aliquod opus contingit, nec ex ipsa variatur Deus, quam in mente semper aequaliter habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:5)
Maxime vero Deus, qui ubique per substantiam esse conceditur, non habet quo moveatur localiter, cum ubique sit essentialiter.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:18)
qui ubique, ut dictum est, per praesentiam suae substantiae semper existens, non habet quo moveri localiter possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION