라틴어 문장 검색

an vos Tusci ac barbari auspiciorum populi Romani ius tenetis et interpretes esse comitiorum potestis?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 11:2)
deinde hac cohortamur hac persuademus, hac consolamur afflictos hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes conprimimus hac cupiditates iracundiasque restinguimus, haec nos iuris legum urbium societate devinxit, haec a vita inmani et fera segregavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 148:4)
soli enim ratione utentes iure ac lege vivunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 154:4)
Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo meliora me didicisse de colendis diis inmortalibus iure pontificio et more maiorum capedunculis his, quas Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiuncula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 43:1)
propter virtutem enim iure laudamur et in virtute recte gloriamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 88:2)
Nam philosophandi scientiam concedens multis, quod est oratoris proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio aetatem consumpsi, si id mihi assumo, videor id meo iure quodam modo vindicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 3:5)
qui tamen haberent ius suum disputandi de officio, si rerum aliquem dilectum reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 8:4)
Quibus vitiis declinatis quod in rebus honestis et cognitione dignis operae curaeque ponetur, id iure laudabitur, ut in astrologia C. Sulpicium audivimus, in geometria Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:2)
Pompeium ipsi cognovimus, multos in dialecticis, plures in iure civili, quae omnes artes in veri investigatione versantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:3)
e quo si quis sibi appetet, violabit ius humanae societatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 29:5)
Declaravit id modo temeritas C. Caesaris, qui omnia iura divina et humana pervertit propter eum, quem sibi ipse opinionis errore finxerat, principatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:6)
quae quidem pleraque iure praetorio liberantur, non nulla legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:8)
Exsistunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida, sed malitiosa iuris interpretatione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:1)
Ex quo illud Summum ius summa iniuria factum est iam tritum sermone proverbium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:2)
Atque in re publica maxime conservanda sunt iura belli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION