라틴어 문장 검색

dupliciter ab eo foedus violatum, et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armisque lacessiverit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 561:1)
me quoque iuvat, velut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici pervenisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 2:1)
ite in suffragium bene iuvantibus divis et quae patres censuerunt vos iubete.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 70:2)
nuntiare praeterea iussi bellum cum rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis iuvisset iniuriasque inferendo sociis populi Romani flagrante bello Italia coegisset classes exercitusque in Graeciam mitti et distinendo copias causa in primis fuisset serius in Africam traiciendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 112:1)
ii regem classe sua copiisque omnibus terra marique rem Romanam iuvare quaeque imperarent Romani consules, impigre atque oboedienter ad eam diem fecisse cum exposuissent, vereri dixerunt, ne id praestare ei per Antiochum regem ultra non liceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 88:2)
quod rex Attalus classe copiisque aliis duces Romanos iuvisset, id gratum senatui esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 91:2)
nam alias auxiliis iuverunt, alias providendo ac praemonendo conatus hostis causaque libertatis fuerunt Cauniis, Myndiis, Halicarnassensibus Samiisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 263:1)
nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginienses hostes eorum iuvando, nunc hic sociis nostris oppugnandis violaverat et in vos talis fuit ut nobis, etiam si nostrarum oblivisceremur iniuriarum, vestrae iniuriae satis digna causa belli fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 252:1)
exhibe liberam contionem vel Argis vel Lacedaemone, si audire iuvat vera dominationis impotentissimae crimina.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 383:1)
nunc quoque inquit, si modo vos quae inchoastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuvantibus et Aetolis sociis Antiochus quamvis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 379:1)
in haec tanta praemia dignos parate animos, ut crastino die bene iuvantibus diis acie decernamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 221:1)
pecunia iuvisse eum insimulabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 403:3)
sed totum id vertitur in voluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia quae in longo itinere exercitus alunt iuvantque nobis suppeditabit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 72:1)
quibus purgantibus civitatem omnis facti dictique hostilis adversus Romanos, et iuvisse eos commeatu classem hostium arguit, et quantum vini Polyxenidae promisissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 318:1)
Regillus adversus regiam classem Antiochi feliciter pugnavit ad Myonnesum Rhodis iuvantibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII Periocha2)

SEARCH

MENU NAVIGATION