라틴어 문장 검색

Hinc etiam patet quod, quamvis consul sive rex respectu vie sint domini aliorum, respectu autem termini aliorum ministri sunt, et maxime Monarcha, qui minister omnium proculdubio habendus est. Hinc etiam iam innotescere potest quod Monarcha necessitatur a fine sibi prefixo in legibus ponendis. 13.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:30)
cum etiam leges municipales quandoque deficiant et opus habeant directivo, ut patet per Phylosophum in quinto ad Nicomacum epyikiam commendantem. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:18)
Habent nanque nationes, regna et civitates intra se proprietates, quas legibus differentibus regulari oportet:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:19)
est enim lex regula directiva vite. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:20)
Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:24)
Hoc etiam factum fuisse per ipsum ipse Moyses in lege conscribit, qui, assumptis primatibus de tribubus filiorum Israel, eis inferiora iudicia relinquebat, superiora et comuniora sibi soli reservans, quibus comunioribus utebantur primates per tribus, secundum quod unicuique tribui competebat. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:26)
semper—inquit—ad utilitatem rei publice leges interpretande sunt. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:8)
leges enim oportet homines devincire ad invicem propter Comunem utilitatem.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:10)
Nunquid non preferendi leges propriis commodis memorabile nobis exemplar Camillus fuit qui, secundum Livium, dampnatus exilio, postquam patriam liberavit obsessam, spolia etiam romana Rome restituit, universo populo reclamante, ab urbe sancta discessit, nec ante reversus est quam sibi repatriandi licentia de auctoritate senatus allata est?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 15:2)
Videant nunc iuriste presumptuosi quantum infra sint ab illa specula rationis unde humana mens hec principia speculatur, et sileant secundum sensum legis consilium et iudicium exhibere contenti. 21.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:7)
Nam vicarius est cui iurisdictio cum lege vel cum arbitrio commissa est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:9)
et ideo intra terminos iurisdictionis commisse de lege vel de arbitrio potest agere circa aliquid, quod dominus omnino ignorat.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:10)
Et ideo dico quod etsi successor Petri, secundum exigentiam offitii commissi Petro, possit solvere et ligare, non tamen propter hoc sequitur quod possit solvere seu ligare decreta Imperii sive leges ut ipsi dicebant, nisi ulterius probaretur hoc spectare ad offitium clavium:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:37)
Nam si a Deo recepisset, hoc fuisset aut per legem divinam aut per naturalem, quia quod a natura recipitur a Deo recipitur, non tamen convertitur. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:7)
Sed non per naturalem, quia natura non imponit legem nisi suis effectibus, cum Deus insufficiens esse non possit ubi sine secundis agentibus aliquid in esse producit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION