라틴어 문장 검색

alto castrorum ex aggere Adrastus lactificos tenui captabat corde tumultus, quamquam aeger senio, sed agit miseranda-potestas invigilare malis, illum aereus undique clamor Thebanique urunt sonitus, et amara lacessit tibia, tum nimio voces marcore superbae incertaeque faces et iam male pervigil ignis, sic ubi per fluctus uno ratis obruta somno conticuit, pacique maris secura iuventus mandavere animas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권122)
sicut Achaemenius solium gentesque paternas excepit si forte puer, cui vivere patrem tutius, incerta formidine gaudia librat, an fidi proceres, ne pugnet volgus habenis, cui latus Euphratae, cui Caspia limina mandet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권126)
ille nihil contra, sed stridula cornus in hostem it referens mandata ducis, quam providus heros iamiam in fine viae percussam obliquat, et ipse telum ingens avide et quanto non ante lacerto impulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권309)
miserum sociis opus et sua mandat proelia et unanimi vadit desertor amici, respiciens tamen et revocent si forte paratus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권87)
Haerebat iuveni devinctus amore pudico Maenalius Dorceus, cui bella suumque timorem mater et audaces pueri mandaverat annos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권346)
ergo intempesta somni dulcedine captos destinat Aonios leto praebere, suamque orbibus accingi solitis iubet Irin et omne mandat opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권35)
"magna deum mandata, duces, monitusque verendos advehimus, non hae nostro de pectore voces:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권65)
eum dicta ferens Theseia Phegeus adstitit, ille quidem ramis insontis olivae pacificus, sed bella ciet bellumque minatur, grande fremens,nimiumque memor mandantis et ipsum iam prope, iam medios operire cohortibus agros ingeminans, stetit ambiguo Thebanus in aestu curarum, nutantque minae et prior ira tepescit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권320)
Negat inquirendos ut innocentes, et mandat puniendos ut nocentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 7:3)
Hoc senatusconsulta, hoc principum mandata definiunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 13:14)
Ptolemaeorum eruditissimus, quem Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter cetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetri Phalerei grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Iudaeis quoque postulavit, proprias atque vernaculas litteras, quas soli habebant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 5:3)
Itaque maiestatis suae in urbem conlatae grande documentum nostra etiam aetate proposuit, cum Marco Aurelio apud Sirmium reipublicae exempto die sexto decimo Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem, quo sanguinem inpurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 4:1)
Vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecunque hominis et Caesaris vota sunt, haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat et ego sum cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, non grana thuris unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:2)
Innocentiam a deo edocti et perfecte eam novimus, ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 1:4)
et ea mihi de his, quae memoria digna uidebantur, per religiosum Lundoniensis ecclesiae presbyterum Nothelmum, siue litteris mandata, siue ipsius Nothelmi uiua uoce referenda, transmisit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION