라틴어 문장 검색

sic fit, ut in adulescentiam nostram collata pereant, quia ipsa numquam retractatur.
(세네카, 행복론, Liber III 15:3)
Primum omnium pars optima beneficii periit, si actio sicut certae pecuniae aut ex conducto et locato datur.
(세네카, 행복론, Liber III 26:2)
Pater filio vitam dedit perituram, nisi multa accessissent, quae illam tuerentur ;
(세네카, 행복론, Liber III 163:2)
Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumeliose et saepe repudiate collocavit, malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.
(세네카, 행복론, Liber IV 129:1)
beneficium et totum perit et statim.
(세네카, 행복론, Liber IV 185:4)
Rerum natura nihil dicitur perdere, quia, quidquid illi avellitur, ad illam redit, nec perire quicquam potest, quod, quo excidat, non habet, sed eodem re- volvitur, unde discedit.
(세네카, 행복론, Liber V 46:1)
non perit bene- ficium, habet illud, qui dedit.
(세네카, 행복론, Liber V 47:3)
" Filium mihi donasti, et, si hic perisset, victurus non fui " ?
(세네카, 행복론, Liber V 113:5)
Quomodo fenerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse et in quorum pudorem nihil superest, nisi quod pereat, sic ego quosdam ingratos palam ac pertinaciter praeteribo nec ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus ero, sed recepturus.
(세네카, 행복론, Liber V 130:1)
quosdam vero sanabiles et qui fieri boni possint, si quid illos momorderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et pater filium aliquando correxit et uxor maritum aberrantem ad se reduxit et amicus languentem amici fidem erexit.
(세네카, 행복론, Liber V 135:2)
nihil tam magnum est, quod perire non possit, cui nascitur in perniciem, ut alia quiescant, ex ipsa magnitudine sua causa."
(세네카, 행복론, Liber VI 157:2)
Aut reddere voles, quod, dum redditur, inter duos pereat ?"
(세네카, 행복론, Liber VII 96:4)
Si vero sanguine humano non tantum gaudet, sed pascitur, sed et suppliciis omnium aetatium crudelitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec urit solum perituros, sed excoquit, si arx eius cruore semper recenti madet, parum est huic beneficium non reddere !
(세네카, 행복론, Liber VII 103:1)
Cogita tecum, an, quibuscumque debuisti, gratiam rettuleris, an nullum umquam apud te perierit officium, an omnium te beneficiorum memoria comitetur.
(세네카, 행복론, Liber VII 137:1)
perit mihi beneficium, iste hominibus.
(세네카, 행복론, Liber VII 153:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION