라틴어 문장 검색

si eo fine non contineret classem copiasque suas, se obviam ituros, non ab odio ullo, sed ne coniungi eum Philippo paterentur et impedimento esse Romanis liberantibus Graeciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 254:1)
hoc nuntio accepto Rhodii dempto metu a Philippo omiserunt consilium obviam eundi classe Antiocho;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 261:2)
Romani omnia acta eius, ex quo tempore ab Syria classem solvisset, displicere senatui non dissimulabant restituique et Ptolomaeo omnes civitates quae dicionis eius fuissent aequum censebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 486:1)
oram Asiae legens pervenit in Lyciam, Patarisque cognito vivere Ptolomaeum navigandi quidem in Aegyptum omissum consilium est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 502:1)
inde profectum eum ad capita quae vocant Sari fluminis foeda tempestas adorta prope cum omni classe demersit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 504:1)
ingenti classe, egregio terrestri exercitu in Europam eum traiecisse et nisi avertisset vana spes, ex vaniore rumore orta, Aegypti invadendae, mox bello Graeciam arsuram fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 536:1)
Hannibal prospero cursu Tyrum pervenit exceptusque a conditoribus Carthaginis, ut ab altera patria, vir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies Antiochiam navigat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 586:1)
ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset filiumque eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem convenisset, comiter ab eo exceptus nullam moram navigandi fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 587:1)
non milites in supplementum, non socios navales ad classem tuendam, non pecuniam in aerario habebamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 81:3)
inde se frequenti classe ad hostes iturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 109:1)
in tempore Quinctio rem haud facilem adgredienti rex Eumenes et classis Rhodiorum supervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 334:1)
ingens multitudo navalium sociorum e tribus contracta classibus intra paucos dies omnia quae ad oppugnationem urbis terra marique munitae facienda opera erant effecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 335:1)
Nabis sicut primo adventu Romanae classis et traditione oppidorum maritimae orae conterritus erat, sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audivit esse et, cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil spei esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 346:1)
huic laetitiae Quinctius supervenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 477:2)
et L. Quinctio fratri, legato et praefecto classis, scribit ut onerarias ex omni Graeciae ora eodem contraheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 577:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION