라틴어 문장 검색

Nam et cum ipsum necesse sit immortalem esse, vel immortalis dicatur, nequaquam hinc divinae naturae necessitas ab ejus voluntate disjuncta est, cum et hoc ipse velit esse quod necesse est ipsum esse, id est quod non potest non esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:8)
Necesse est enim in rebus contrariis duabus (contraria autem hoc loco ea dico, quorum alterum ait quid, alterum negat), ex iis igitur necesse est invito Epicuro alterum verum esse, alterum falsum, ut Sauciabitur Philocteta omnibus ante saeculis verum fuit, Non sauciabitur falsum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 54:4)
Ut, si unum quodque membrum sensum hunc haberet, ut posse putaret se valere, si proximi membri valetudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset, sic, si unus quisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum detrahatque, quod cuique possit, emolumenti sui gratia, societas hominum et communitas evertatur necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 27:1)
cum dicunt, id quod iis dicere necesse est, omnis omnium ortus, quicumque gignantur in omni terra, quae incolatur, eosdem esse, eademque omnibus, qui eodem statu caeli et stellarum nati sint, accidere necesse esse, nonne eius modi sunt, ut ne caeli quidem naturam interpretes istos caeli nosse appareat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 136:2)
cum dicunt, id quod eis dicere necesse est, omnis omnium ortus, quicumque gignantur in omni terra, quae incolatur, eosdem esse, eademque omnibus, qui eodem statu caeli et stellarum nati sint, accidere necesse esse, nonne eius modi sunt, ut ne caeli quidem naturam interpretes istos caeli nosse appareat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 136:2)
etenim si probabilis est eorum causa qui iniurias suas persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt), quanto illa honestior causa est, quae non solum probabilis videri sed etiam grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum populi Romani dolore atque iniuriis commoveri!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION