라틴어 문장 검색

eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni in vita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 365:1)
et hanc urbem vos non hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 412:4)
nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 435:2)
cum Genucio una mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 605:2)
ego hic aut in conspectu vestro moriar aut perferam legem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 624:2)
ante tamen quam prodicta dies veniret morbo moritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 673:2)
consul qui unus supererat moritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 79:2)
et M. Claudius, adsertor Verginiae, die dicta damnatus, ipso remittente Verginio ultimam poenam dimissus Tibur exsulatum abiit, manesque Verginiae, mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas vagati nullo relicto sonte tandem quieverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 650:1)
morietur enim extemplo quicumque erit seditionis auctor, nec cuiquam dicere ea licebit, quae apud vos impune dicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 71:1)
qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae pristinae honorumque ac virtutis insignibus morerentur, quae augustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, ea vestiti medio aedium eburneis sellis sedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 449:1)
quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum aestu et vexata volgatis velut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promisce acervatos cumulos hominum urebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 513:1)
Claudius in ipso belli apparatu moritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 259:2)
neque enim maneatis an abeatis hinc deliberari potest, cum praeter arma et animos armorum memores nihil vobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum sit, si plus quam viros ac Romanos decet ferrum timeamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 396:1)
si is homo qui devotus est moritur, probe factum videri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 147:1)
ni moritur, tum signum septem pedes altum aut maius in terram defodi et piaculum caedi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 147:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION