라틴어 문장 검색

Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus is prodest, in quibus adsidue frustra fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 4:2)
aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 3:5)
facilior enim semper curatio foret, si hoc uerum esset:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 5:5)
qui quamuis parum docuit, quando uenter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse uisenda et tum cibum dandum, cum corpori deberetur, satis ostendit, dum uires superessent, dari non oportere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 9:2)
Facile est enim dies uel accessiones numerare is quoque, qui aegrum raro uident:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 10:2)
Illud tamen in his seruandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpus liceret, omnino non daretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 10:1)
Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 1:1)
Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is uideri possit, cui facile laturo grauis instat accessio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 5:4)
Quas uenas autem conspectus medici mouet, quam facile mille res turbant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 6:3)
eduntur enim facilius, ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 12:3)
si id parum tutum est, ubi febris aut tenuata est aut leuata est, uomitu pectus purgare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:4)
non facile sanguinem mittere, non facile ducere aluum, non cruciare uigilia fameque aut nimia siti, non uino curare satis conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 3:2)
eaque non minus grata fuit is, quos Hippocratis successores non refecerant, quam nunc est is, quos Herophili uel Erasistrati aemuli diu tractos non adiuuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 3:6)
Si ista parum iuuant, teri potest uel iris arida uel nuces amarae uel quaelibet herba ex refrigerantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 2:1)
Tum hoc ego puto temptandum, quom parum cibus semel et post febrem datus prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION