라틴어 문장 검색

Proponamus oportet finem summi boni, ad quem nitamur, ad quem omne factum nostrum dictumque respiciat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 45:3)
Non hortor, ut nitaris et surgas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 14:1)
Cum vero commendare paupertatem coeperat et ostendere, quam quidquid usum excederet, pondus esset supervacuum et grave ferenti, saepe exire e schola pauperi libuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 13:1)
L. Arruntius, vir rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit Sallustianus et in illud genus nitens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 17:3)
Tunc providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderent !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:4)
Dic, qua ratione nulla animum tristitia, nulla formido perturbet, qua ratione hoc secretarum cupiditatium pondus effundam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 25:8)
Licet ergo haec in vicem scribere et hanc semper integram egerere materiam circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui ut aliquid pestiferi consequantur, per mala nituntur in malum petuntque mox fugienda aut etiam fastidienda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 5:1)
Et exiguum mellis pondus et magnum sapore non differt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 15:4)
Adeo autem non adigit illa ad hoc doloris timor, ut in naturalem motum etiam dolore prohibente nitantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 7:5)
illam sequentibus omnia facilia, expedita sunt, contra illam nitentibus non alia vita est quam contra aquam remigantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 19:2)
Nam si descendas, pondus suum in priorem* partem dare, si ascendas, retro abducere cum vitio, Lucili, consentire est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 14:3)
vis tu relictis, in quibus vinci te necesse est, dum in aliena niteris, ad bonum reverti tuum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 22:8)
Licet arma vacent cessentque doli, sidunt ipso pondere magna ceditque oneri Fortuna suo.
(세네카, 아가멤논 2:10)
Sic cum iam summi tanguntur culmina montis, irrita Sisyphio volvuntur pondera collo.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 13:4)
cum inmensum pondus auri orba attulerit, cum pecunia arcas nostras onerauerit, quid aliud quam beati seruiemus?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION