라틴어 문장 검색

ut turbae placuit, considunt armati.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 4:1)
sin placuit, frameas concutiunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 6:2)
colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 1:2)
plurimis Chattorum hic placet habitus, iamque canent insignes et hostibus simul suisque monstrati.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 4:1)
ita petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 6:1)
ibi acceptis obsidibus, praefecto classis circumvehi Britanniam praecipit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 4:1)
Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 1:1)
id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere finguntur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 46장 3:1)
ea pars morum eius quo suspectior sollicitis adoptanti placebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장5)
iri in castra placuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장5)
placebat et Laconem praetorii praefectum simul mitti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장8)
igitur consultantibus placuit pertemptari animum cohortis, quae in Palatio stationem agebat, nec per ipsum Galbam, cuius integra auctoritas maioribus remediis servabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 29장2)
ire praecipitis et occupare pericula iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장5)
occupari nutantem fortunam et offerri principem placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장6)
proinde aut bellandum adversus desciscentis aut, si concordia et pax placeat, faciendum imperatorem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION