라틴어 문장 검색

paulo etiam copiosius nec multo minus prudenter M'. Manilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:5)
doctus vir et Graecis litteris eruditus, Panaeti auditor, prope perfectus in Stoicis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:3)
sed ecce in manibus vir et praestantissimo ingenio et flagranti studio et doctus a puero C. Gracchus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:1)
doctus etiam Graecis T. Albucius vel potius plane Graecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 35장1)
quo genere quia praestat omnibus Demosthenes, idcirco a doctis oratorum est princeps iudicatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 141장1)
quod numquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem quae doceret rem universam tribuere in partis, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non essent consequentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 2:6)
Balbi docti et eruditi hominis in utraque re consideratam tarditatem vicit expediendis conficiendisque rebus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 1:2)
Doctus autem Graecis litteris propinquus noster, factus ad dicendum, M. Gratidius M. Antoni perfamiliaris, cuius praefectus cum esset in Cilicia est interfectus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 2:2)
Q. D. Valerii Sorani, vicini et familiares mei, non tam in dicendo admirabiles quam docti et Graecis litteris et Latinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 1:2)
multum etiam in causis versabatur isdem fere temporibus D. Brutus, is qui consul cum Mamerco fuit, homo et Graecis doctus litteris et Latinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 3:1)
Etenim necesse est, qui ita dicat, ut a multitudine probetur, eundem doctis probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 4:3)
ut doceatur is apud quem dicetur, ut delectetur, ut moveatur vehementius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 5:2)
Itaque numquam de bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo dissensio fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 5:5)
quid est quod exspectetur docti alicuius sententia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 3:6)
Quod enim probat multitude, hoc idem doctis probandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION