라틴어 문장 검색

Flevit multum, multum rogavit, multum etiam tacuit, in summa fecit mihi fidem paenitentiae verae:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 1:2)
Vereor ne videar non rogare sed cogere, si precibus eius meas iunxero;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 4:1)
iungam tamen tanto plenius et effusius, quanto ipsum acrius severiusque corripui, destricte minatus numquam me postea rogaturum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 4:2)
nam fortasse iterum rogabo, impetrabo iterum:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 4:4)
sit modo tale, ut rogare me, ut praestare te deceat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 4:5)
Et ille quidem praestitit quod rogabatur - sinebat fides -;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 27 2:3)
concurrere omnes, ipsum puerum tamquam miraculum aspicere, interrogare audire narrare.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 5:2)
Quamvis enim Iuli Serviani, optimi viri tuique amantissimi, precibus indulseris, tamen etiam ex rescripto intellego libentius hoc ei te praestitisse, quia pro me rogabat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 2 1:1)
Rogo ergo, domine, ut me exoptatissimae mihi gratulationis compotem facias et honestis, ut spero, affectibus meis praestes, ut non in me tantum verum et in amico gloriari iudiciis tuis possim.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 6:1)
Rogo itaque, ut beneficio tuo legitime frui possim, tribuas ei et Alexandrinam civitatem [et Romanam]. Annos eius et censum, ne quid rursus indulgentiam tuam moraretur, libertis tuis quibus iusseras misi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 6 2:3)
Rogo ergo, indulgentissime imperator, ut mihi ad Pompeium Plantam praefectum Aegypti amicum tuum, sicut promisisti, epistulam mittas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 10 2:1)
Rogo ergo, ut propinquis eius des civitatem, Chrysippo Mithridatis uxorique Chrysippi, Stratonicae Epigoni, item liberis eiusdem Chrysippi, Epigono et Mithridati, ita ut sint in patris potestate utque iis in libertos servetur ius patronorum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 11 2:1)
Quia tamen in hoc quoque indulsisti, admoneo simul et impense rogo, ut Attium Suram praetura exornare digneris, cum locus vacet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 12 1:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Rogo, domine, consilio me regas haesitantem, utrum per publicos civitatium servos, quod usque adhuc factum, an per milites asservare custodias debeam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 191)
Rogo ergo, ut ipse apud te pro dignitate eius precibus meis faveas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 26 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION