라틴어 문장 검색

alia sunt signa non necessaria, quae εἰκότα Graeci vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 85:1)
eorum autem, quae signa sunt quidem, sed non necessaria, genus Hermagoras putat, non esse virginem Atalantam, quia cum iuvenibus per silvas vagetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 89:1)
alia sunt, ut dixi, non necessaria, vel utrinque vel ex altera parte:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 175:1)
infinita est enim comparatio, iucundiora, graviora, magis necessaria, honestiora, utiliora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 185:2)
illud hoc loco monere inter necessaria est, nulla esse firmiora quam quae ex dubiis facta sunt certa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 268:1)
et patres adversus liberos et adversus suos quisque necessarios auctoritatem petunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 278:2)
nunc illud male est, quod necessaria plerumque silentio transeunt, nec in dicendo videtur inter bona utilitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 286:4)
illa magis vitiose dicuntur quam acute reprehenduntur, argumentum dubium pro necessario, controversum pro confesso, commune pluribus pro proprio, vulgare, supervacuum, constitutum contra fidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 322:1)
Sed tum est necessaria illa summa connexio, cum intervenit ratio longior;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 366:1)
quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et in unam prope cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam severitate et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium attulerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 379:2)
necessarios tamen adfectus fatebuntur, si aliter obtineri vera et iusta et commune profutura non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 25:5)
ceterum illud constitit inter omnes, etiam aliis partibus actionis, si multiplex causa sit et pluribus defensa, utiliter ἀνακεφαλαίωσιν fieri solere, sicut nemo dubitaverit multas esse causas, quibus nullo loco sit necessaria, si breves et simplices fuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 26:1)
quamvis autem pars haec iudicialium causarum praecipueque constet adfectibus, et aliqua de iis necessario dixerim, non tamen potui ac ne debui quidem istum locum in unam speciem concludere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 75:1)
ille iam paene medius adfectus est ex amoribus et ex desideriis amicorum et necessariorum, nam et hoc maior est et illo minor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 90:1)
huic diversa virtus, quae risum iudicis movendo et illos tristes solvit adfectus et animum ab intentione rerum frequenter avertit et aliquando etiam reficit et a satietate vel a fatigatione renovat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION