라틴어 문장 검색

Persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem ictibus innumeris adductaque funibus arbor corruit et multam prostravit pondere silvam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 80:1)
Longa fuit medii mora temporis, actaque magni Herculis inplerant terras odiumque novercae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:1)
- Neque adhuc Stheneleius iras solverat Eurystheus odiumque in prole paternum exercebat atrox.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 24:2)
scelus esse videbitur illi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:33)
ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam advena vidisset, mactatos crederet illic lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:4)
Scelus est odisse parentem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:9)
Ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines, dum scelus effugiam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:30)
Pietatis nomine dicto demisit vultus sceleris sibi conscia virgo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:7)
scelus est, quod scire laboras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 43:8)
Quoque suo propior sceleri est, magis horret, et ausi paenitet, et vellet non cognita posse reverti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:11)
Forsitan aetatis quoque nomine filia dixit, dixit et illa pater, sceleri ne nomina desint.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:14)
cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem post tot concubitus, inlato lumine vidit et scelus et natam, verbisque dolore retentis pendenti nitidum vagina deripit ensem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 47:3)
Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus, amissoque dolens sacrorum vate suorum protinus in silvis matres Edonidas omnes, quae videre nefas, torta radice ligavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:1)
"Quid me meminisse malorum cogis et obductos oculis rescindere luctus inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 57:5)
Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces hortator scelerum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION