라틴어 문장 검색

nunc illud male est, quod necessaria plerumque silentio transeunt, nec in dicendo videtur inter bona utilitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 286:4)
ideoque hoc, quamvis frequens sit, transeo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 191:2)
etiam Pompeii, quod refert Marsus, in Ciceronem diffidentem partibus, transi ad Caesarem, me timebis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 219:2)
his pro nostra facultate tractatis non dubitassem transire protinus ad dispositionem, quae ordine ipso sequitur, nisi vererer ne, quoniam fuerunt qui iudicium inventioni subiungerent, praeterisse hunc locum quibusdam viderer, qui mea quidem opinione adeo partibus operis huius omnibus connexus ac mixtus est, ut ne a sententiis quidem aut verbis saltem singulis possit separari, nec magis arte traditur quam gustus aut odor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 245:1)
sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 4:2)
transibam ergo ad responsum partis alterius, idem intuebar;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 12:2)
transeo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 13:2)
neque enim transire ad alias possumus nisi omissis prioribus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 24:4)
transeat nunc idem ille, qui hoc cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 56:9)
iam hinc igitur ad rationem sermonis coniuncti transeamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:1)
vel alio transeundi gratia:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 102:1)
nam in primis M. Tullius multas in tertio De Oratore libro posuit, quas in Oratore postea scripto transeundo videtur ipse damnasse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 244:2)
saepe tamen est vehemens aliquis sensus verbo, quod si media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis, tibi necesse esset conspectu populi Romani vomere postridie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 286:1)
atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit, ut eam transire possit, etiamsi scribitur, tamen parum exprimitur, ut multum ille et quantum erat, adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 297:1)
sed transeamus ad numeros.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 301:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION