라틴어 문장 검색

Atque hoc quidem in terminis paribus constitutum est. At vero si inpares proponantur, ut sunt v et xlv aptatus medius xxv arithmeticam proportionem medietatemque constituet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 4:1)
Hae quidem sunt apud antiquiores inventae probataeque medietates, quas idcirco longius enodatiusque tractavimus, quod hae maxime in antiquorum lectionibus inveniuntur, et ad omnem paene vim cognitionis eorum versatur utilitas.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 1:1)
Et hae quidem sunt sex medietates, quarum tres usque a Pythagora ad Platonem Aristotelemque manserunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quattuor medietatibus, quas posteri ad implendum denarium limitem adiecerunt 1:1)
xij vero ad senarium considerati duplicem quidem proportionem, sed diapason symphoniam canunt;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:22)
Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat,nunc uero pulsare caelum summi uerticis cacumine uidebatur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:2)
Et dextra quidem eius libellos, sceptrum uero sinistra gestabat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:8)
Sui paulisper oblitus est. Recordabitur facile, si quidem nos ante cognouerit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:11)
Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:15)
Qui si quando contra nos aciem struens ualentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi uero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:16)
Ille quidem suis de me decretis uti hoc nefas esset effecerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:11)
‘si quidem deus’, inquit, ‘est, unde mala?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:23)
Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:14)
Uidere autem uideor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimum quemque nouis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum uero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate uerum ipsa etiam defensione priuatos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:15)
Sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es sed aberrasti ac, si te pulsum existimari mauis, te potius ipse pepulisti;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:4)
nam id quidem de te numquam cuiquam fas fuisset.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION