라틴어 문장 검색

DEMITVR MATERIA sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, uomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 9장 2:3)
Sanguinem incisa uena mitti nouum non est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 1:1)
Ergo si iuuenis inbecillus est, aut si mulier, quae grauida non est, parum ualet, male sanguis emittitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 2:3)
tenuioribus magis sanguis, plenioribus magis caro abundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 5:2)
Ergo uehemens febris, ubi rubet corpus, uenaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 6:3)
Cum sit autem minime crudo sanguis mittendus, tamen ne id quidem perpetuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 9:1)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem uomit, quamuis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 9:3)
Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio ipsa materia et exhausta est et corpus conrupit, ut detractio inbecillum id facere possit, non possit integrum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 10:3)
Quod si uehemens febris urget, in ipso impetu eius sanguinem mittere hominem iugulare est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 11:1)
Quod si in pure quoque aquaque, quae inter cutem est, ita respondet, quanto magis necesse est in sanguine respondeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 12:3)
Neque ignoro quosdam dicere quam longissime sanguinem inde, ubi laedit, esse mittendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 13:1)
proximum enim locum primum exhaurit, ex ulterioribus autem eatenus sanguis sequitur, quatenus emittitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 13:5)
Videtur tamen usus ipse docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem esse mittendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 14:1)
Auertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 14:4)
Mittere autem sanguinem cum sit expeditissimum usum habenti, tum ignaro difficillimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION