라틴어 문장 검색

Fragmenta Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis Chrysippus aestuans laboransque, quonam explicet et fato omnia fieri, et esse aliquid in nobis, intricatur hoc modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 70:1)
Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a nobis philosophia defensa et collaudata est, cum esset accusata et vituperata ab Hortensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 3:2)
quamquam a te ipso id quidem facio provocatus gratissimo mihi libro, quem ad me de virtute misisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 11:2)
quid est enim in vita tantopere quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 15:3)
in alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae nota tibi profecto, Torquate, sunt - quis enim vestrum non edidicit Epicuri κυρίασ δόξασ, id est quasi maxime ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiatae sententiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 27:6)
deque his rebus satis multa in nostris de re publica libris sunt dicta a Laelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 76:5)
scripsit enim et multis saepe verbis et breviter arteque in eo libro, quem modo nominavi, mortem nihil ad nos pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:2)
Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquatur nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram arbitror convictam superiore libro dignitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 2:1)
nam in Tusculano cum essem vellemque e bibliotheca pueri Luculli quibusdam libris uti, veni in eius villam, ut eos ipse, ut solebam, depromerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 9:1)
quo cum venissem, M. Catonem, quem ibi esse nescieram, vidi in bibliotheca sedentem multis circumfusum Stoicorum libris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 9:2)
quo magis tum in summo otio maximaque copia quasi helluari libris, si hoc verbo in tam clara re utendum est, videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 9:4)
causa autem fuit huc veniendi ut quosdam hinc libros promerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 10:7)
nam his libris eum malo quam reliquo ornatu villae delectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 10:9)
Tu autem cum ipse tantum librorum habeas, quos hic tandem requiris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 13:2)
De summo autem bono, quia duo genera librorum sunt, unum populariter scriptum, quod ἐξωτερικόν appellabant, alterum limatius, quod in commentariis reliquerunt, non semper idem dicere videntur, nec in summa tamen ipsa aut varietas est ulla apud hos quidem, quos nominavi, aut inter ipsos dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION