라틴어 문장 검색

Et Dominus, Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet. Et lugebunt omnes habitantes in ea; et ascendet sicut fluvius ea omnis et decrescet sicut flumen Aegypti.
(불가타 성경, 아모스서, 9장5)
Et sedebit unusquisque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat; quia os Domini exercituum locutum est.
(불가타 성경, 미카서, 4장4)
Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur.
(불가타 성경, 나훔서, 2장4)
" Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum ".
(불가타 성경, 나훔서, 2장14)
" Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum; et levabo vestimentum tuum in faciem tuam et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam.
(불가타 성경, 나훔서, 3장5)
Numquid non haec a Domino sunt exercituum, ut laborent populi pro igne, et gentes in vacuum fatigentur?
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장13)
Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos ".
(불가타 성경, 스바니야서, 2장9)
Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장10)
“ Haec ait Dominus exercituum dicens: Populus iste dicit: “Nondum venit tempus domus Domini aedificandae” ”.
(불가타 성경, 하까이서, 1장2)
Et nunc haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras:
(불가타 성경, 하까이서, 1장5)
Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras.
(불가타 성경, 하까이서, 1장7)
Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud. Quam ob causam?, dicit Dominus exercituum. Quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam.
(불가타 성경, 하까이서, 1장9)
Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ducis Iudae et spiritum Iesua filii Iosedec sacerdotis magni et spiritum reliquorum omnium de populo; et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui.
(불가타 성경, 하까이서, 1장14)
Quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam.
(불가타 성경, 하까이서, 2장6)
Et movebo omnes gentes, et venient thesauri cunctarum gentium, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 하까이서, 2장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION