라틴어 문장 검색

In quo neutrorum omnino contemnenda sententia est, sed et facilior et tutior et minus aliis gravis aut molesta vita est otiosorum, fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rem publicam et ad magnas res gerendas accommodaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 92:2)
Panaetius quidem Africanum, auditorem et familiarem suum, solitum ait dicere, ut equos propter crebras contentiones proeliorum ferocitate exsultantes domitoribus tradere soleant, ut iis facilioribus possint uti, sic homines secundis rebus effrenatos sibique praefidentes tamquam in gyrum rationis et doctrinae duci oportere, ut perspicerent rerum humanarum imbecillitatem varietatemque fortunae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 117:6)
Atque etiam in secundissimis rebus maxime est utendum consilio amicorum iisque maior etiam quam ante tribuenda auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 118:1)
Ut enim sermone eo debemus uti, qui innatus est nobis, ne, ut quidam, Graeca verba inculcantes iure optimo rideamur, sic in actiones omnemque vitam nullam discrepantiam conferre debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 143:2)
quarta etiam, quam nobismet ipsi iudicio nostro accommodamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 148:2)
Cavendum autem est, ne aut tarditatibus utamur in ingressu mollioribus, ut pomparum ferculis similes esse videamur, aut in festinationibus suscipiamus nimias celeritates, quae cum fiunt, anhelitus moventur, vultus mutantur, ora torquentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:1)
Curandum est igitur, ut cogitatione ad res quam optimas utamur, appetitum rationi oboedientem praebeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 169:3)
Obiurgationes etiam non numquam incidunt necessariae, in quibus utendum est fortasse et vocis contentione maiore et verborum gravitate acriore, id agendum etiam, ut ea facere videamur irati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:2)
Et quoniam omnia persequimur, volumus quidem certe, dicendum est etiam, qualern hominis honorati et principis domum placeat esse, cuius finis est usus, ad quem accommodanda est aedificandi descriptio et tamen adhibenda commoditatis dignitatisque diligentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:1)
Sequitur, ut haec officiorum genera persequar, quae pertinent ad vitae cultum et ad earum rerum, quibus utuntur homines, facultatem, ad opes, ad copias [;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 2:2)
quae nec haberemus, nisi manus et ars accessisset, nec iis sine hominum administratione uteremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 15:4)
Utitur in re non dubia testibus non necessariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:4)
Nam et, cum prospero flatu eius utimur, ad exitus pervehimur optatos et, cum reflavit, affligimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 25:3)
Sed quoniam non numquam hoc subsidium necessarium est, quem ad modum sit utendum eo, dicemus, si prius iis de rebus, quae virtuti propiores sunt, dixerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 28:2)
nam ad cuiusque vitam institutam accommodandum est, a multisne opus sit an satis sit a paucis diligi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION