라틴어 문장 검색

Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua uenit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 4:5)
deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 5:2)
Latum uero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti uulneri ipsi quoque ingens uulnus adiciamus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 7:1)
Lammina uel ferrea uel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conuersos uncos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 7:4)
ab altero duplicata lateribus, leuiterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 8:1)
Cum in cauo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 8:4)
Tum idem medicus hamulum acutum, paululum mucrone intus recuruato, subicere extremo ungui debet, eumque infigere, atque eam quoque palpebram tradere alteri;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:6)
deinde iterum tertioque usque ad alterum angulum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 18:3)
altera:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:5)
Altera:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:9)
Quin etiam ipse oculus, qui curabitur, inmobilior faciendus est, super alterum lana inposita [deligata]:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 35:4)
Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 44:1)
Interdum tamen ab altera parte cutis * aut omnino adducta deformem, quem reliquit, locum reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 3:4)
Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 5:1)
Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et euellendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION