라틴어 문장 검색

haec apud senatum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 10장4)
ceterum Augustus bellis civilibus Cilnium Maecenatem equestris ordinis cunctis apud Romam atque Italiam praeposuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장5)
Gallo exprobrabat quod scientiae caerimoniarumque vetus incerto auctore ante sententiam collegii, non, ut adsolet, lecto per magistros aestimatoque carmine, apud infrequentem senatum egisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장3)
sane is repertus apud fretum Siciliae retractusque per centurionem nullas probabilis causas longinquae peregrinationis adferebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 14장5)
is moribus inquies haec et huiusce modi a se factitari praetendebat ut parta apud principem gratia periculis Pomponii Secundi fratris mederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장3)
quem accitum et diversis sermonibus pertemptatum postremo Graecis verbis in hanc sententiam adlocutus 'et tu, Galba, quandoque degustabis imperium,' seram ac brevem potentiam significans, scientia Chaldaeorum artis, cuius apiscendae otium apud Rhodum, magistrum Thrasullum habuit, peritiam eius hoc modo expertus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장5)
ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud deteriores esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장3)
contra alii fatum quidem congruere rebus putant, sed non e vagis stellis, verum apud principia et nexus naturalium causarum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장4)
non despectum id apud barbaros ultroque potentiam habet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 31장5)
nomine tantum et auctore opus [ut] sponte Caesaris ut genus Arsacis ripam apud Euphratis cerneretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 31장7)
et Phraates apud Syriam dum omisso cultu Romano, cui per tot annos insueverat, instituta Parthorum sumit, patriis moribus impar morbo absumptus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장6)
et cunctis quae apud Orientem parabantur L. Vitellium praefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장9)
unde regressus et formidine G. Caesaris, familiaritate Claudii turpe in servitium mutatus exemplar apud posteros adulatorii dedecoris habetur, cesseruntque prima postremis, et bona iuventae senectus flagitiosa oblitteravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장12)
Enimvero apud Sarmatas non una vox ducis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장1)
sed ponte navibus effecto tramissoque exercitu primus Ornospades multis equitum milibus in castra venit, exul quondam et Tiberio, cum Delmaticum bellum conficeret, haud inglorius auxiliator eoque civitate Romana donatus, mox repetita amicitia regis multo apud eum honore, praefectus campis qui Euphrate et Tigre inclutis amnibus circumflui Mesopotamiae nomen acceperunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION