라틴어 문장 검색

tum multo oleo ungui leniterque perfricari, iterum in solium descendere, post haec os aqua calida, deinde frigida fouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 4:4)
Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua uel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moueat urinam.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 6:1)
Si adsidua fatigatio urguet, in uicem modo aquam, modo uinum bibendum est, raro balineo utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 8:2)
tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 9:5)
tum multa aqua per caput infundenda, prius calida, deinde frigida.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 10:3)
si id non est, eodem modo frigida aqua sumpta.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 12:4)
Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:1)
si difficilius, aquae uel salis uel mellis paulum adicere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 22:2)
Post uomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces uomitus exasperarint.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 23:1)
Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 27:1)
Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 3:1)
Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 3:3)
sed cum ceteras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad ceruices aqua descendat;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 3:4)
Bibere huic adsidue uinum dilutum leue quam aquam magis expedit, ut, cum caput grauius esse coeperit, sit quo confugiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 4:4)
Eique ex toto neque uinum neque aqua semper utilia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION