라틴어 문장 검색

Sed, ut eo revocetur, unde huc declinavit oratio, ex tribus istis clarissimis philosophis, quos Romam venisse dixisti, videsne Diogenem eum fuisse, qui diceret artem se tradere bene disserendi et vera ac falsa diiudicandi, quam verbo Graeco διαλεκτικήν appellaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 157:1)
qua re istam artem totam dimittimus, quae in excogitandis argumentis muta nimium est, in iudicandis nimium loquax.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 160:1)
tractatio autem varia esse debet, ne aut cognoscat artem qui audiat aut defetigetur similitudinis satietate:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 177:1)
Quod si fictus aliqui dolor suscipiendus esset et si in eius modi genere orationis nihil esset nisi falsum atque imitatione simulatum, maior ars aliqua forsitan esset requirenda:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 189:2)
Sensi equidem tum magno opere moveri iudices, cum excitavi maestum ac sordidatum senem et cum ista feci, quae tu, Crasse, laudas, non arte, de qua quid loquar nescio, sed motu magno animi ac dolore, ut discinderem tunicam, ut cicatrices ostenderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 195:2)
Hic ego quid dicam me artem aliquam adhibuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 198:4)
si placuerit, vos meam defensionem in aliquo artis loco reponetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 198:6)
Sic in illa omni defensione atque causa, quod esse in arte positum videbatur, ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere maiestatem explicarem, perquam breviter perstrinxi atque attigi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 201:3)
his duabus partibus orationis, quarum altera commendationem habet, altera concitationem, quae minime praeceptis artium sunt perpolitae, omnis est a me illa causa tractata, ut et acerrimus in Caepionis invidia renovanda et in meis moribus erga meos necessarios declarandis mansuetissimus viderer:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 201:4)
quo magis mihi etiam aut testis esse potes nullam esse artem salis aut, si qua est, eam tu potissimum nos docere.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 216:5)
sed qui eius rei rationem quandam conati sunt artemque tradere, sic insulsi exstiterunt, ut nihil aliud eorum nisi ipsa insulsitas rideatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 217:5)
Quid enim hic meus frater ab arte adiuvari potuit, cum a Philippo interrogatus quid latraret, furem se videre respondit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 220:1)
Qua re tibi, Antoni, utrumque adsentior et multum facetias in dicendo prodesse saepe et eas arte nullo modo posse tradi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 227:4)
Hic cum adrisisset ipse Crassus, 'ac tamen,' inquit Antonius 'cum artem esse facetiarum, Iuli, [ullam] negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:1)
' 'Quid, si' inquit Iulius 'adsentior Antonio dicenti nullam esse artem salis?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 231:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION