라틴어 문장 검색

non cadit autem invidere in sapientem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:5)
id enim sit propositum, quandoquidem eam tu videri tibi in sapientem cadere dixisti, quod ego nullo modo existimo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:5)
Namque nimis multos atque omni luce cadentis Cernimus, ut nemo possit maerore vacare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:9)
Non igitur existumas cadere in sapientem aegritudinem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 8:5)
quae si non cadent in sapientem, semper mens erit tranquilla sapientis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 8:13)
est autem quaedam animi sanitas, quae in insipientem etiam cadat, cum curatione et purgatione medicorum conturbatio mentis aufertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 30:5)
nec vero in omnem morbum ac perturbationem animus ingeniosi cadit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 32:2)
video enim utrumque comminus ictu cecidisse contrario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:3)
in hanc tu igitur tamquam in mare, quod est ventis subiectum, perturbationem cadere tibi dixisti videri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:8)
cum multa in conventu vitia conlegisset in eum Zopyrus, qui se naturam cuiusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent, ab ipso autem Socrate sublevatus, cum illa sibi sic nata, sed ratione a se deiecta diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 80:5)
illa enim, si modo est ulla virtus, quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit, omnia, quae cadere in hominem possunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit humanos culpaque omni carens praeter se ipsam nihil censet ad se pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 4:2)
possum igitur, cui concesserim in malis esse dolores corporis, in malis naufragia fortunae, huic suscensere dicenti non omnis bonos esse beatos, cum in omnis bonos ea, quae ille in malis numerat, cadere possint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:1)
hic est ille moderatus, hic fortis, hic sapiens, hic et nascentibus et cadentibus cum reliquis commodis, tum maxime liberis parebit et oboediet praecepto illi veteri:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 36:5)
ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti cuidam mercatori, quod multas navis in omnem oram maritimam demisisset, non sane optabilis quidem ista inquit rudentibus apta fortuna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:7)
nihil enim interarescere, nihil extingui, nihil cadere debet eorum, in quibus vita beata consistit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 40:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION