라틴어 문장 검색

Sol Phaëthonti filio, ut redeamus ad fabulas, facturum se esse dixit, quicquid optasset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 121:2)
ut, cum in sole ambulem, etiam si ego aliam ob causam ambulem, fieri natura tamen, ut colorer, sic, cum istos libros ad Misenum - nam Romae vix licet - studiosius legerim, sentio illorum tactu orationem meam quasi colorari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 60:3)
si enim est oratoris, quaecumque res infinite posita sit, de ea posse dicere, dicendum erit ei, quanta sit solis magnitudo, quae forma terrae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 66:1)
deduxisti enim totum hominem in duo genera solum causarum, cetera innumerabilia exercitationi et similitudini reliquisti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 71:2)
Qui ita dicerent, eos negavit adhuc se vidisse Antonius et eis hoc nomen dixit eloquentiae solis esse tribuendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 54:1)
Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus hunc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotundum ut caelum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale signum et inde sensim ascendat in diversam partem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:2)
ut luna accessu et recessu [suo] solis lumen accipiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:3)
His autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior essem, qui ipse iam praecipitans me quoque haec praecipitem paene evolvere coegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 209:1)
neque enim pauci neque leves sunt, qui se duo soles vidisse dicant, ut non tam fides non habenda quam ratio quaerenda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 25:3)
De solibus istis duobus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 28:12)
Quaesierat ex me Scipio, quidnam sentirem de hoc, quod duo soles visos esse constaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 32:5)
Immo vero te audiamus, nisi forte Manilius interdictum aliquod inter duos soles putat esse componendum, ut ita caelum possideant, ut uterque possederit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 33:5)
Hoc autem sphaerae genus, in quo solis et lunae motus inessent et earum quinque stellarum, quae errantes et quasi vagae nominarentur, in illa sphaera solida non potuisse finiri, atque in eo admirandum esse inventum Archimedi, quod excogitasset, quem ad modum in dissimillimis motibus inaequabiles et varios cursus servaret una conversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:4)
Tum ille, cum legatus noster esset anno fere ante, quam consul est declaratus, haud dubitavit postridie palam in castris docere nullum esse prodigium, idque et tum factum esse et certis temporibus esse semper futurum, cum sol ita locatus fuisset, ut lunam suo lumine non posset attingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 38:2)
erat enim tum haec nova et ignota ratio, solem lunae oppositu solere deficere, quod Thaletem Milesium primum vidisse dicunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION