라틴어 문장 검색

Ex eo numero compluris Q. Metellus Celer praetor ex senatus consulto causa cognita in vincula coniecerat, item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei provinciae legatus praeerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 42장4)
Itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Caesari, Gabinius M. Crasso, Caeparius (nam is paulo ante ex fuga retractus) erat Cn.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 47장10)
At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat ex difficultate rerum eadem illa existumans, quae supra diximus, Catilinam agitare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장3)
Neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditus in fuga sequeretur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장5)
Sed Catilina, postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장6)
Nam in fuga salutem sperare, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장22)
Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장5)
Nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est, cum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque hostilia portendant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 3장2)
Semperne in sanguine ferro fuga versabitur?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장17)
fingere me verba et fugam simulare, cui licuerit in regno manere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장47)
Non enim regnum, sed fugam exilium egestatem et omnis has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장51)
Nostri foeda fuga, plerique abiectis armis, proximum collem occupauerunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장10)
Postquam eo venit, quamquam persequi Iugurtham et mederi fraternae invidiae animo ardebat, cognitis militibus, quos praeter fugam soluto imperio licentia atque lascivia corruperat, ex copia rerum statuit sibi nihil agitandum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장8)
Igitur ceteris metu perculsis M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, cum ex Mamilia rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장5)
Igitur ea victoria nobilitas ex libidine sua usa multos mortalis ferro aut fuga extinxit plusque in relicuum sibi timoris quam potentiae addidit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION