라틴어 문장 검색

nos, quibus, nisi quod commisimus ut quisquam ex Cannensi acie miles Romanus superesset, nihil obici potest, non solum a patria procul Italiaque sed ab hoste etiam relegati sumus, ubi senescamus in exilio, ne qua spes, ne qua occasio abolendae ignominiae, ne qua placandae civium irae, ne qua denique bene moriendi sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 85:1)
ac primo temporis ac loci vitio et aegri erant et moriebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 395:1)
postea curatio ipsa et contactus aegrorum volgabat morbos, ut aut neglecti desertique qui incidissent morerentur, aut adsidentis curantisque eadem vi morbi repletos secum traherent, cotidianaque funera et mors ob oculos esset et undique dies noctesque ploratus audirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 395:2)
et ut ferro potius morerentur, quidam invadebant soli hostium stationes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 398:1)
principes Campanorum veneno sibi mortem consciverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha7)
exitu huius anni T. Quinctius consul, dictatore comitiorum ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato, ex volnere moritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 496:1)
ad hanc urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos videbatur, neque spes moenibus aut armis tuendae salutis erat, facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 332:1)
non quod ego volgari facinus per omnes velim - equidem, si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem, hic statim ante oculos vestros morerer, nec me vita iuvaret invisa civibus et militibus meis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 411:1)
si ego morerer, mecum exspiratura res publica, mecum casurum imperium populi Romani erat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 428:1)
Fulvio, Scipionibus meis, tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus, eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo morientibus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 429:2)
cum ea gloria quae parta est vivendum atque moriendum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 601:2)
militanti pro Carthaginiensibus in Hispania pater ei moritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 401:1)
multique nobiles Etrusci qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo praesentes erant condemnati, postea conscientia sibimet ipsi exsilium consciscentes, cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum quae publicari poterant pigneranda poenae praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 507:2)
In catenis Romam perductus in carcere est mortuus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha13)
igitur circumfusis undique hostibus alii super alios cadentes obstinate moriebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 95:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION