라틴어 문장 검색

iussis deinde militibus expedire arma ipse cum tribunis primisque ordinibus ad contemplandos transitus processit, qua descensus facilis armatis, qua in ulteriorem ripam minime iniquus ascensus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 411:2)
placere igitur tribunum militum primo pilo legionis secretum edere imperium, et dein singulos proximo cuique in ordine centurioni dicere quod opus facto sit sive a primis signis ad novissimum agmen, sive ab extremis ad primos perferendum imperium sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 414:1)
nondum omnibus instructis instabat tribunis militum, ut maturarent instruere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 459:1)
castris permunitis C. Sulpicius Gallus, tribunus militum secundae legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis pronuntiavit, nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 475:1)
ad hanc vocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 65:1)
Tremellius tribunus, quia lectus non erat in senatum, intercessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 171:2)
huic actioni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis adversabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 231:1)
et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi quam privatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persaepe evenisset, ut et qui non professi essent se intercessuros, animadversis vitiis legis ex oratione dissuadentium intercederent, et qui ad intercedendum venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium legem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 234:1)
tum inter praetorem tribunosque omnia intempestive agendi certamen erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 235:1)
tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 236:1)
deinde circumstantes tribuni militum pro se quisque ignes coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 395:1)
edita tribunis centurionibusque erant, quae agerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 406:1)
tribus iis omnibus decretus est ab senatu triumphus mandatumque Q. Cassio praetori, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate patrum rogationem ad plebem ferrent, ut iis, quo die urbem triumphantes inveherentur, imperium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 421:2)
Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis in Macedonia fuerat, privatim imperatori inimicus, prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando stimulaverat, ut frequentes ad suffragium adessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 425:2)
Sempronius tribunus plebis ferret et privatis de lege dicendi locus esset et ad suadendum, ut in re minime dubia, haud quisquam procederet, Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 428:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION