라틴어 문장 검색

Denique omnes nationes et prouincias Brittaniae, quae in IIII linguas, id est Brettonum, Pictorum, Scottorum, et Anglorum, diuisae sunt, in dicione accepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI.4)
Qui mox dapes sibimet adpositas deferri pauperibus, sed et discum confringi, atque eisdem minutatim diuidi praecepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI.7)
diuidensque in duas parrochias prouinciam, huic in ciuitate Uenta, quae a gente Saxonum Uintancaestir appellatur, sedem episcopatus tribuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII. 1:5)
Tunc uidit unum de tribus angelis, qui sibi in tota utraque uisione ductores adfuerunt, praecedentem ignes flammae diuidere, et duos ab utroque latere circumuolantes ab ignium se periculo defendere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:24)
Cumque praefato igni maximo adpropiarent, diuisit quidem angelus, sicut prius, ignem flammae.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:6)
Quibus trifariam diuisis, C pauperibus dederunt, centum his, a quibus retia acceperant, centum in suos usus habebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 2:1)
quibus aequa partione diuisis, XXXIII primos in saeculari habitu nobilissime conuersata conpleuit, et totidem sequentes nobilius in monachica uita Domino consecrauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII].4)
UOLENS autem latius demonstrare diuina dispensatio, quanta in gloria uir Domini Cudberct post mortem uiueret, cuius ante mortem uita sublimis crebris etiam miraculorum patebat indiciis, transactis sepulturae eius annis XI, inmisit in animo fratrum, ut tollerent ossa illius, quae more mortuorum consumto iam et in puluerem redacto corpore reliquo sicca inuenienda putabant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX].3)
Statimque surgens, abiit ad uillulae oratorium, et usque ad diem in oratione persistens, mox omnem, quam possederat, substantiam in tres diuisit portiones, e quibus unam coniugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse retentans, statim pauperibus distribuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.12)
O quam grandi distantia diuisit Deus inter lucem et tenebras!
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:8)
hinc robore corporibus animisque sumpto iam non feras tantum subsistere, sed in latrones praeda onustos impetus facere pastoribusque rapta dividere et cum his crescente in dies grege iuvenum seria ac iocos celebrare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 56:1)
itaque cum populum in curias triginta divideret, nomina earum curiis inposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 145:2)
ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 301:4)
loca divisa patribus equitibusque ubi spectacula sibi quisque facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 379:2)
ab eodem rege et circa forum privatis aedificanda divisa sunt loca;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 381:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION