라틴어 문장 검색

Multiplex vero superpartiens est, quotiens numerus ad numerum comparatus habet in se alium numerum totum plus quam semel et eius vel duas vel tres vel quotlibet plures particulas secundum numeri superpartientis figuram.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superpartiente. 1:1)
Praecepta autem tria haec sunt, ut primum numerum primo facias parem, secundum vero primo et secundo, tertium primo, secundis duobus et tertio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:12)
Sit enim primus primo aequus, id est unus, sit secundus primo et secundo aequalis, id est iiij, sit tertius primo, duobus secundis et tertio aequalis, id est xvj.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 10:2)
Et constituatur primo in hoc ordine primus par, id est iiij, secundus vero primo et secundo par, id est vj, tertius vero primo, duobus secundis et tertio, id est viiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 17:1)
Ponatur ergo primus primo aequus, id est viiij, secundus primo et secundo, id est xij, tertius primo, duobus secundis et tertio aequus, id est xvj.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 22:2)
Superioris igitur descriptionis primo primus aequus numerus adscribatur, id est viiij secundus vero primo et secundo, id est xv, tertius vero primo, duobus secundis et tertio, id est xxv.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 30:1)
Ponatur secundum priorem modum primo primus par, id est xvj, secundus primo et secundo, id est xxviiij, tertius primo, duobus secundis et tertio, id est xlviiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 35:1)
Ponatur secundum superiorem modum primo primus aequalis, id est iiij, secundus primo et secundo, id est x, tertius primo, duobus secundis et tertio aequalis, id est xxv.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 43:1)
Adscribatur ergo primus primo aequus, id est viiij, secundus primo et secundo, id est xxiiij, tertius primo, duobus secundis et tertio, id est lxiiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 51:1)
De tertia vero propositorum terminorum summa auferemus unum primum et duos secundos, eos, qui de medietate relicti sunt, et id quod ex tertia summa relinquitur, tertium terminum constituemus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:12)
De tertio vero, id est cxxviij, aufer unum primum id est viij et duos secundos, qui sunt reliqui, id est bis xxiiij et relinquuntur lxxij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 3:2)
sed ex tertio, id est ex lxxij, aufer primum, id est viij et duos secundos, id est bis xvj, et erit reliqua pars xxxij, quibus positis ad duplas proportiones habitudo redigitur:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 3:7)
et aufer ex xvj octonarium, remanent viij, quibus positis ex tertio, id est xxxij, sumptis primo, id est viij et duobus secundis, id est octonariis, supersunt viij;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 3:11)
Primus ergo duplex unum solum habebit sesqualterum, secundus duo, tertius tres, quartus quattuor et secundum hunc ordinem eadem fit in infinitum progressio, neque unquam fieri potest, ut vel superet proportionum numerum vel ab eo sit deminutior aequabilis ab unitate locatio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 2:3)
Quaternarius vero numerus secundus duplus est. Hic ergo duos sesqualteros praecedit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION