라틴어 문장 검색

qui cum penetravissent intra murum relictis navibus inanibus, Artemisia repente fossa facta in pelagum eduxit classem ex portu minore et ita invecta est in maiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장63)
quae vero est superior, vehementia caloris eductis in aera per nodos ramis, praecisa alte circiter pedes XX et perdolata propter nodationis duritiem dicitur esse fusterna.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장22)
Quae autem ad solis cursum spectantibus locis procreantur, non habentes interveniorum raritates siccitatibus exsuctae solidantur, quia sol non modo ex terra lambendo sed etiam ex arboribus educit umores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장8)
sin autem exhedrae aut oeci quadrati fuerint, latitudinis dimidia addita altitudines educantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장42)
admirante populo et rege dubitante, fretus memoriae certis armariis infinita volumina eduxit et ea cum recitatis conferendo coegit ipsos furatos de se confiteri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말20)
cumque siccum et purum ferrum educetur, indicabit eam evanidam et siticulosam;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장7)
namque cum voluisset in taberna sui patris speculum ita pendere, ut, cum duceretur susumque reduceretur, linea latens pondus deduceret, ita conlocavit machinationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장12)
sic Paconius ducendo et reducendo pecuniam contricavit, ut ad solvendum non esset.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장69)
etiam remi circa scalmos strophis religati, cum manibus inpelluntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro parmis maris undis spumam inpulsu vehementi protrudunt porrectam navem, secante prora liquoris raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장18)
Insequitur nunc de Ctesibica machina, quae in altitudinem aquam educit, monstrare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장1)
inter tabulam et canona regulae sunt interpositae ad eundem modum foratae et oleo subactae, ut faciliter inpellantur et rursus introrsus reducantur, quae obturant ea foramina plinthidesque appellantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장12)
Itaque cum pinnae manibus tactae propellunt et reducunt continenter regulas alternis obturando foramina alternis aperiundo, e musicis artibus multiplicibus modulorum varietatibus sonantes excitant voces.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장20)
Postea quidam faber Tyrius nomine Pephrasmenos hac ratione et inventione inductus malo statuto ex eo alterum transversum uti trutinam suspendit et reducendo et inpellendo vementibus plagis deiecit Gaditanorum murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장5)
Diognetus eam helepolim reduxit in urbem et in publico conlocavit et inscripsit 'Diognetus e manubiis id populo dedit munus'. ita in repugnatoriis rebus non tantum machinae, sed etiam maxime consilia sunt comparanda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장33)
sequitur enim 'sub astra eductam'. eductam extructam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4602)

SEARCH

MENU NAVIGATION