라틴어 문장 검색

Itaque, si huic satis factum existimas, illo transeamus, an ei debeatur aliquid, qui nobis invitus profuit.
(세네카, 행복론, Liber VI 30:6)
An existimas me debere ei quicquam, cuius manus, cum me peteret, percussit hostem meum, qui nocuisset, nisi errasset ?
(세네카, 행복론, Liber VI 36:1)
In optimis vero artibus, quae vitam aut conservant aut excolunt, qui nihil se plus existimat debere, quam pepigit, ingratus est.
(세네카, 행복론, Liber VI 83:3)
Quantum tormentum existimas, etiam si accepero, eguisse ?
(세네카, 행복론, Liber VI 135:2)
dum vindicant inexplorata pro certis flectique non minus existimant turpe quam vinci et perpetua credunt, quae in summum perducta maxime nutant, ingentia super se ac suos regna fregerunt ;
(세네카, 행복론, Liber VI 146:1)
Non est, quod existimemus Agrippam et Maecenatem solitos illi vera dicere ;
(세네카, 행복론, Liber VI 164:1)
Istos tu libros, quos vix nomenclatorum complectitur aut memoria aut manus, amicorum existimas esse ?
(세네카, 행복론, Liber VI 169:1)
Male de te existimas, si inutilis es nisi adflicto, si rebus bonis supervacuus es.
(세네카, 행복론, Liber VI 177:1)
Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat, quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum ingratus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 178:1)
Nemo, ut existimo, de immanitate animi tui dubitaret, si aperte illi paupertatem, si captivitatem, si famem ac metum imprecareris ;
(세네카, 행복론, Liber VI 181:1)
Nec mehercules, si me interroges, nimis ad rem existimo pertinere, ubi dicta sunt, quae Tegunt mores, prosequi cetera non in remedium animi, sed in exercitationem ingenii inventa.
(세네카, 행복론, Liber VII 3:4)
Et ne illum existimes parvo esse contentum, omnia illius sunt, non sic, quemadmodum Alexandri fuerunt, cui, quamquam in litore rubri maris steterat, plus de- erat, quam qua venerat.
(세네카, 행복론, Liber VII 14:1)
Drstinguendum hoc, quo magis intellegatur, existimo.
(세네카, 행복론, Liber VII 91:1)
Errat tamen, si quis existimat, cum dicimus eum, qui beneficium dedit, oblivisci oportere, excutere nos illi memoriam rei praesertim honestissimae ;
(세네카, 행복론, Liber VII 114:6)
Errat enim, si quis existimat tutum esse ibi regem, ubi nihil a rege tutum est ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 116:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION