라틴어 문장 검색

inferioris exercitus miles in rabiem prolapsus est, orto ab unetvicesimanis quintanisque initio, et tractis prima quoque ac vicesima legionibus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장6)
non unus haec, ut Pannonicas inter legiones Percennius, nec apud trepidas militum auris, alios validiores exercitus respicientium, sed multa seditionis ora vocesque:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장10)
et miles nomine Calusidius strictum obtulit gladium, addito acutiorem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장10)
seu nihil militi sive omnia concedentur in ancipiti res publica.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장7)
Sensit miles in tempus conficta statimque flagitavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 37장1)
At in Chaucis coeptavere seditionem praesidium agitantes vexillarii discordium legionum et praesenti duorum militum supplicio paulum repressi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장1)
luce demum, postquam dux et miles et facta noscebantur, ingressus castra Germanicus perduci ad se Plancum imperat recepitque in tribunal.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장10)
tum fatalem increpans rabiem, neque militum sed deum ira resurgere, cur venerint legati aperit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장11)
Non florentis Caesaris neque suis in castris, sed velut in urbe victa facies gemitusque ac planctus etiam militum auris oraque advertere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장1)
feminas inlustris, non centurionem ad tutelam, non militem, nihil imperatoriae uxoris aut comitatus soliti:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장5)
militesne appellem, qui filium imperatoris vestri vallo et armis circumsedistis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장5)
nos ut nondum eosdem, ita ex illis ortos si Hispaniae Syriaeve miles aspernaretur, tamen mirum et indignum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장10)
tua, dive Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque civilis in exitium hostibus vertant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장6)
et gaudebat caedibus miles tamquam semet absolveret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장10)
At Romae nondum cognito qui fuisset exitus in Illyrico, et legionum Germanicarum motu audito, trepida civitas incusare Tiberium quod, dum patres et plebem, invalida et inermia, cunctatione ficta ludificetur, dissideat interim miles neque duorum adulescentium nondum adulta auctoritate comprimi queat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 46장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION