라틴어 문장 검색

quia juxta viscera est, gravioribusque periculis is locus expositus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 2:2)
quod illo loco tenerum adhuc injuriae sub tenui cute expositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 3:4)
Medicamentis vero iisdem opus est, quae prima parte hujus capitis exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 10:6)
Quibus periculis etiam magis id expositum, quod juxta ipsos articulos ictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 29:7)
Quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus, eosque aculeos praecidere necesse habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 35:12)
sed ut res indiciis cognosceretur, et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIII De capite luxato. 1:6)
ne vos longe sermone petito demorer, exemplum veteris cognoscite facti:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:146)
Germania quondam illa ferox populis, quae vis instantibus olim principibus tota poterat cum mole teneri, iam sese placidam praebet Stilichonis habenis, ut nec praesidiis nudato limite temptet expositum calcare solum nec transeat amnem, incustoditam metuens attingere ripam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:158)
mentem suspensa silentia librant, donec pulvereo sub turbine sideris instar emicuit Stilichonis apex et cognita fulsit canities.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:172)
Italiae commune decus, Rubiconis amoeni incola, Romani fama secunda fori, Graiorum populis et nostro cognite Nilo (utraque gens fasces horret amatque tuos):
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Gennadium exproconsule1)
flagrat anhela silex et amicam saucia sentit materiem placidosque chalybs cognoscit amores.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete24)
Si tua, Cureti, penitus cognoscere quaeris sidera, patre tuo certius ipse loquar.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In eundem Curetium1)
sentiet ille meas tandem Saturnius iras, cognoscet, quid Terra potest, si viribus ullis vincor, si Cybele nobis meliora creavit!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia9)
Princeps non aquilis terras cognoscere curat;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:10)
ut procul adspexit fulgentia Virginis ora cognovitque deam, vultus veneratus amicos occurrit scriptaeque notas confundit harenae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:67)

SEARCH

MENU NAVIGATION