라틴어 문장 검색

Igitur, ut necesse est graviter accipias senectutem tuam quasi paratis posteris destitutam, sic debes agere dis gratias, quod ita tibi in praesentia pronepotes negaverunt, ut servarent neptem, illos reddituri, quorum nobis spem certiorem haec ipsa quamquam parum prospere explorata fecunditas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 2:1)
Proinde etsi non contigit tibi desiderium fratris amissi aut nepote eius aut nepte solari, memento tamen dilatum magis istud quam negatum, cum salva sit ex qua sperari potest.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 3:1)
Est enim summi amoris negare veniam brevibus epistulis amicorum, quamvis scias illis constare rationem.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 5:2)
Sed non ita me iura privata, ut publicum fas et indignitas facti et exempli ratio incitabat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 3:3)
Sed cum Arpocrati, iatraliptae tuo, iam civitatem Romanam impetraveris, huic quoque petitioni tuae negare non sustineo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 72)
<Negavit.> Per quod effectum est, ut te consulerem, reddendum eum poenae suae an gravius aliquid et quid potissimum constituendum putares et in hunc et in eos, si qui forte in simili condicione invenirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 4:4)
Sequenda ergo potius tibi exempla sunt eorum, qui isti provinciae praefuerunt, et ut causa cuique, ita aut permittendum aut negandum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 692)
Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum afferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt re vera Christiani, dimittendos putavi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 5:2)
Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 6:1)
si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 97 2:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Rogatus, domine, a P. Accio Aquila, centurione cohortis sextae equestris, ut mitterem tibi libellum per quem indulgentiam pro statu filiae suae implorat, durum putavi negare, cum scirem quantam soleres militum precibus patientiam humanitatemque praestare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1061)
Uxori enim meae audita morte avi volenti ad amitam suam excurrere usum eorum negare durum putavi, cum talis officii gratia in celeritate consisteret, sciremque te rationem itineris probaturum, cuius causa erat pietas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 120 2:1)
Sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur, Cras mihi constanti voce dedisse nega!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 450)
Saepe nega noctes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 863)
victique resurgunt, Quosque neges umquam posse iacere, cadunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 921)

SEARCH

MENU NAVIGATION