라틴어 문장 검색

Sed quanta deliquerint, fiducia patrum inflati ad declinandum, derivantes a disciplina in profanum modum, etsi ipsi non confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 5:1)
Discipuli quoque diffusi per orbem ex praecepto magistri dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa perpessi utique pro fiducia veritatis libenter Romae postremo per Neronis saevitiam sanguinem Christianum seminaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 25:1)
Ni fallor enim, omne regnum vel imperium bellis quaeritur et victoriis propagatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 14:2)
Porro bella et victoriae captis et eversis plurimum urbibus constant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 14:3)
Certe fidem sanctis vocibus pascimus, spem erigimus, fiduciam figimus, disciplinam praeceptorum nihilominus inculcationibus densamus;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:2)
Sed etsi aliqua nos quoque praestringunt ut vobis cohaerentes, laetamur magis recognitione divinarum praedicationem, confirmantium scilicet fiduciam et fidem spei nostrae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 5:3)
Proelium est nobis quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus, victoria est autem pro quo certaveris obtinere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 1:5)
Ea victoria habet et gloriam placendi deo et praedam vivendi in aeternum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 1:6)
Hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru triumphamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:5)
Anno autem ab Urbe condita DCCXCVIII Claudius imperator ab Augusto quartus, cupiens utilem reipuplicae ostentare principem, bellum ubique et uictoriam undecumque quaesiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. III.3)
Inito ergo certamine cum hostibus, qui ab aquilone ad aciem uenerant, uictoriam sumsere Saxones.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV.5)
Ut Brettones primam de gente Anglorum uictoriam duce Ambrosio, Romano homine, sumserint.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI.1)
Hoc ergo duce uires capessunt Brettones, et uictores prouocantes ad proelium, uictoriam ipsi Deo fauente suscipiunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI. 1:2)
Ultionem suam innocens exercitus intuetur, et uictoriae concessae otiosus spectator efficitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:8)
triumphant uictoria fide obtenta, non uiribus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION