라틴어 문장 검색

talia iactanti inaniter loquenti, ut alibi atque inrita iurgia iactat et voces dum iactat inanes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1021)
Ille se supra rerum naturam esse tune credidit, cum tot miserorum hominum catervas sub alio caelo natis beluis Obiceret, cum bellum inter tam disparia animalia committeret, eum in conspectum populi Romani multum sanguinis funderet mox plus ipsum fundere coacturus.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 80:3)
seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos, tu male iactato, tu male iacta dato:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 2:6)
si minus consultationum argumentis iactentur, certe fluctibus fortunae iactabuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:11)
communia haec pluribus causis, multumque iactata sunt et semper tamen iactabuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 65:1)
iactet pro glorietur, sicut in georgicis nullo tantum se Moesia cultu iactet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1405)
casta matrem cinxere corona Argolides, pars virginibus circum undique fusae foedera conciliant nova solanturque timorem, ibant insignes vultuque habituque verendo candida purpureum fusae super ora pudorem deiectaeque genas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권77)
fudit autem non iniuriose dictum est, ut in Pisonem quae te beluam ex utero, non hominem fudit, sed celeritatem parientis ostendit, quod infantibus dicitur omen felicitatis adferre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1392)
haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere finitimi fingunt et Faunos esse locuntur, quorum noctivago strepitu ludoque iocanti adfirmant volgo taciturna silentia rumpi chordarumque sonos fieri dulcisque querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, et genus agricolum late sentiscere, quom Pan pinea semiferi capitis velamina quassans unco saepe labro calamos percurrit hiantis, fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:5)
Talia fundebat lacrimans longosque ciebat incassum fletus, cum sese a moenibus heros Priamides multis Helenus comitantibus adfert, adgnoscitque suos, laetusque ad limina ducit, et multum lacrimas verba inter singula fundit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:12)
quod si quis antea ignorasset quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere, mentiendo in vicem iactandoque vires quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse, dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis, narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 575:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION