라틴어 문장 검색

Quamquam in ista morte quam tibi tu ipse inferre voluisti, non solum ad tempus sed etiam in aeternum morereris, quia, etsi non ad salutem, non ad ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et individuam caritatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse mortem inferre debuisti.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 4:8)
"aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulaverit peccata contexere, in ipso statim mundi primordio, ubi nonnisi quattuor homines erant, quid,"
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 8:10)
"primo in tempore Adam et Eva, ex quibus Cain et Abel nati sunt, quattuor homines tantum fuisse referuntur."
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 8:17)
in his etiam plurimi illius temporis iusti;
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 4:3)
Quamvis longe absens fuerim, quando per Proiectum clericum ad me directa Hipponem sanctitatis tuae scripta venerunt, tamen, posteaquam veni eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognovi, reddendi tempus opperiebar.
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:1)
debetur autem, etiamsi reddita fuerit, quia nullum est tempus, quando inpendenda iam non sit.
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:6)
Quo iam praesente omniumque in re tanta suspensis animis, ad horam nos ille, qui mihi paratus videbatur, omni modo resistendo destituit.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 3:3)
Quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 8:2)
Solet enim fieri et frequenter accidit, ut ad horam contristetur, cum re-prehenditur, et resistat et contendat et tamen postea consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi deus et ipse nec timet displicere hominibus, quia corripitur, sed timet displicere deo, quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud, quod iuste reprehensus est, et, quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem, quem sensit hostem peccati sui.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:7)
In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit, ut, si aliquae etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, et orare voluerint, non eis sint impedimento, quae ibi aliquid agendum putaverunt.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 7:2)
Quando autem aliqua non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 8:2)
Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque vestrum quod deposuerat, an aliud quod altera habuerat, dum tamen unicuique quod opus est, non negetur.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:2)
Lavacrum etiam corporum ususque balnearum non sit assiduus, sed eo, quo solet, intervallo temporis tribuatur, hoc est semel in mense.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:2)
Codices certa hora singulis diebus petantur;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:13)
extra horam quae petierint, non accipiant.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION